Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae,
ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus
redemisti crucem passus
tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis
Ingemisco tamquam reus
culpa rubet vultus meus
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti
mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta
et ab haedis me sequestra
statuens in parte dextra.